Psalmus 81.

De primo Adventu Christi et increpatione Synagogæ.

 

Deus stetit in synagóga deórum : * in médio autem deos dijúdicat.

 

Usquequo judicátis iniquitátem : * et fácies peccatórum súmitis ?

 

Judicáte egéno, et pupíllo : * húmilem, et páuperem justificáte.

 

Erípite páuperem : * et egénum de manu peccatóris liberáte.

 

Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant : * movebúntur ómnia fundaménta terræ.

 

Ego dixi : Dii estis, * et fílii excélsi omnes.

 

Vos autem sicut hómines moriémini : * et sicut unus de princípibus cadétis.

 

Surge Deus, júdica terram : * quóniam tu hæreditábis in ómnibus géntibus.