Psalmus 101.

Oratio vere pænitentis, veniam peccatorum petentis.

 

Dómine exáudi oratiónem meam : * et clamor meus ad te véniat.

 

Non avértas fáciem tuam a me : * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.

 

In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.

 

Quia defecérunt sicut fumus dies mei : * et ossa mea sicut crémium aruérunt.

 

Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum : * quia oblítus sum comédere panem meum.

 

A voce gémitus mei * adhæsit os meum carni meæ.

 

Símilis factus sum pellicáno solitúdinis : * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.

 

Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

 

Tota die exprobrábant mihi inimíci mei : * et qui laudábant me, advérsum me jurábant.

 

Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.

 

A fácie iræ et indignatiónis tuæ : * quia élevans allisísti me.

 

Dies mei sicut umbra declinavérunt : * et ego sicut fœnum árui.

 

Tu autem Dómine in ætérnum pérmanes : * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

 

Tu exúrgens miseréberis Sion : * quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.

 

Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus : * et terræ ejus miserebúntur.

 

Et timébunt gentes nomen tuum Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.

 

Quia ædificávit Dóminus Sion : * et vidébitur in glória sua.

 

Respéxit in oratiónem humílium : * et non sprevit precem eórum.

 

Scribántur hæc in generatióne áltera : * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum :

 

Quia prospéxit de excélso sancto suo : * Dóminus de cœlo in terram aspéxit :

 

Ut audíret gémitus compeditórum : * ut sólveret fílios interemptórum :

 

Ut annúntient in Sion nomen Dómini : * et laudem ejus in Jerúsalem.

 

In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.

 

Respóndit ei in via virtútis suæ : * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.

 

Ne révoces me in dimídio diérum meórum : * in generatiónem et generatiónem anni tui.

 

Inítio tu Dómine terram fundásti : * et ópera mánuum tuárum sunt cœli.

 

Ipsi períbunt, tu autem pérmanes : * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.

 

Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur : * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.

 

Fílii servórum tuórum habitábunt : * et semen eórum in sæculum dirigétur.