Psalmus 104.

Commendatio beneficiorum Dei populo Israël exhibitorum.

 

Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter gentes ópera ejus.

 

Cantáte ei, et psállite ei : * narrate ómnia mirabília ejus.

 

Laudámini in nómine sancto ejus : * lætétur cor quæréntium Dóminum.

 

Quærite Dóminum, et confirmámini : * quærite fáciem ejus semper.

 

Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit : * prodígia ejus, et judícia oris ejus.

 

Semen Abraham, servi ejus : * fílii Jacob, elécti ejus.

 

Ipse Dóminus Deus noster : * in univérsa terra judícia ejus.

 

Memor fuit in sæculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes :

 

Quod dispósuit ad Abraham : * et juraménti sui ad Isaac :

 

Et státuit illud Jacob in præcéptum : * et Israël in testaméntum ætérnum :

 

Dicens : Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hæreditátis vestræ.

 

Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus.

 

Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.

 

Non relíquit hóminem nocére eis : * et corrípuit pro eis reges.

 

Nolíte tángere christos meos : * et in prophétis meis nolíte malignári.

 

Et vocávit famen super terram : * et omne firmaméntum panis contrívit.

 

Misit ante eos virum : * in servum venúmdatus est Joseph.

 

Humiliavérunt in compédibus pedes ejus, † ferrum pertránsiit ánimam ejus, * donec veníret verbum ejus.

 

Elóquium Dómini inflammávit eum : † misit rex, et solvit eum ; * princeps populórum, et dimísit eum.

 

Constítuit eum dóminum domus suæ : * et príncipem omnis possessiónis suæ :

 

Ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum : * et senes ejus prudéntiam docéret.

 

Et intrávit Israël in ægyptum : * et Jacob áccola fuit in terra Cham.

 

Et auxit pópulum suum veheménter : * et firmávit eum super inimícos ejus.

 

Convértit cor eórum ut odírent pópulum ejus : * et dolum fácerent in servos ejus.

 

Misit Móysen servum suum : * Aaron, quem elégit ipsum.

 

Pósuit in eis verba signórum suórum, * et prodigiórum in terra Cham.

 

Misit ténebras, et obscurávit : * et non exacerbávit sermónes suos.

 

Convértit aquas eórum in sánguinem : * et occídit pisces eórum.

 

Edidit terra eórum ranas * in penetrálibus regum ipsórum.

 

Dixit, et venit cœnomyía : * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.

 

Pósuit plúvias eórum grándinem : * ignem comburéntem in terra ipsórum.

 

Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum : * et contrívit lignum fínium eórum.

 

Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cujus non erat númerus :

 

Et comédit omne fœnum in terra eórum : * et comédit omnem fructum terræ eórum.

 

Et percússit omne primogénitum in terra eórum : * primítias omnis labóris eórum.

 

Et edúxit eos cum argénto et auro : * et non erat in tríbubus eórum infírmus.

 

Lætáta est ægyptus in profectióne eórum : * quia incúbuit timor eórum super eos.

 

Expándit nubem in protectiónem eórum, * et ignem ut lucéret eis per noctem.

 

Petiérunt, et venit cotúrnix : * et pane cœli saturávit eos.

 

Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ : * abiérunt in sicco flúmina ;

 

Quóniam memor fuit verbi sancti sui, * quod hábuit ad Abraham púerum suum.

 

Et edúxit pópulum suum in exultatióne, * et eléctos suos in lætítia.