Psalmus 106.

Exhortatio ad Deum laudandum ob beneficia sua.

 

Confitémini Dómino quóniam bonus : * quóniam in sæculum misericórdia ejus.

 

Dicant qui redémpti sunt a Dómino, † quos redémit de manu inimíci : * et de regiónibus congregávit eos :

 

A solis ortu, et occásu : * ab aquilóne, et mari.

 

Erravérunt in solitúdine in inaquóso : * viam civitátis habitáculi non invenérunt.

 

Esuriéntes, et sitiéntes : * ánima eórum in ipsis defécit.

 

Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur : * et de necessitátibus eórum erípuit eos.

 

Et dedúxit eos in viam rectam : * ut irent in civitátem habitatiónis.

 

Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus : * et mirabília ejus fíliis hóminum.

 

Quia satiávit ánimam inánem : * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.

 

Sedéntes in ténebris, et umbra mortis : * vinctos in mendicitáte, et ferro.

 

Quia exacerbavérunt elóquia Dei : * et consílium Altíssimi irritavérunt.

 

Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adjuváret.

 

Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur : * et de necessitátibus eórum liberávit eos.

 

Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis : * et víncula eórum disrúpit.

 

Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus : * et mirabília ejus fíliis hóminum.

 

Quia contrívit portas æreas : * et vectes férreos confrégit.

 

Suscépit eos de via iniquitátis eórum : * propter injustítias enim suas humiliáti sunt.

 

Omnem escam abomináta est ánima eórum : * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

 

Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur : * et de necessitátibus eórum liberávit eos.

 

Misit verbum suum, et sanávit eos : * et erípuit eos de interitiónibus eórum.

 

Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus : * et mirabília ejus fíliis hóminum.

 

Et sacríficent sacrifícium laudis : * et annúntient ópera ejus in exultatióne.

 

Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.

 

Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in profúndo.

 

Dixit, et stetit spíritus procéllæ : * et exaltáti sunt fluctus ejus.

 

Ascéndunt usque ad cœlos, et descéndunt usque ad abyssos : * ánima eórum in malis tabescébat.

 

Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius : * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

 

Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum edúxit eos.

 

Et státuit procéllam ejus in auram : * et siluérunt fluctus ejus.

 

Et lætáti sunt quia siluérunt : * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

 

Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus : * et mirabília ejus fíliis hóminum.

 

Et exáltent eum in ecclésia plebis : * et in cáthedra seniórum laudent eum.

 

Pósuit flúmina in desértum : * et éxitus aquárum in sitim.

 

Terram fructíferam in salsúginem, * a malítia inhabitántium in ea.

 

Pósuit desértum in stagna aquárum : * et terram sine aqua in éxitus aquárum.

 

Et collocávit illic esuriéntes : * et constituérunt civitátem habitatiónis.

 

Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas : * et fecérunt fructum nativitátis.

 

Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis : * et juménta eórum non minorávit.

 

Et pauci facti sunt : * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.

 

Effúsa est contémptio super príncipes : * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.

 

Et adjúvit páuperem de inópia : * et pósuit sicut oves famílias.

 

Vidébunt recti, et lætabúntur : * et omnis iníquitas oppilábit os suum.

 

Quis sápiens et custódiet hæc ? * et intélliget misericórdias Dómini ?