Psalmus 108.

De Passione Christi, et miseria Judæ proditoris, et populi Judaici.

 

Deus laudem meam ne tacúeris : * quia os peccatóris et os dolósi super me apértum est.

 

Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, † et sermónibus ódii circumdedérunt me : * et expugnavérunt me gratis.

 

Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi : * ego autem orábam.

 

Et posuérunt advérsum me mala pro bonis : * et ódium pro dilectióne mea.

 

Constítue super eum peccatórem : * et diábolus stet a dextris ejus.

 

Cum judicátur, éxeat condemnátus : * et orátio ejus fiat in peccátum.

 

Fiant dies ejus pauci : * et episcopátum ejus accípiat alter.

 

Fiant fílii ejus órphani : * et uxor ejus vídua.

 

Nutántes transferántur fílii ejus, et mendícent : * et ejiciántur de habitatiónibus suis.

 

Scrutétur fœnerátor omnem substántiam ejus : * et dirípiant aliéni labóres ejus.

 

Non sit illi adjútor : * nec sit qui misereátur pupíllis ejus.

 

Fiant nati ejus in intéritum : * in generatióne una deleátur nomen ejus.

 

In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini: * et peccátum matris ejus non deleátur.

 

Fiant contra Dóminum semper, † et dispéreat de terra memória eórum : * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.

 

Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.

 

Et diléxit maledictiónem, et véniet ei : * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.

 

Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, † et intrávit sicut aqua in interióra ejus, * et sicut óleum in óssibus ejus.

 

Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur : * et sicut zona, qua semper præcíngitur.

 

Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum : * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.

 

Et tu Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum : * quia suávis est misericórdia tua.

 

Líbera me quia egénus, et pauper ego sum : * et cor meum conturbátum est intra me.

 

Sicut umbra cum declínat, ablátus sum : * et excússus sum sicut locústæ.

 

Génua mea infirmáta sunt a jejúnio : * et caro mea immutáta est propter óleum.

 

Et ego factus sum oppróbrium illis : * vidérunt me, et movérunt capita sua.

 

Adjuva me Dómine Deus meus : * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.

 

Et sciant quia manus tua hæc : * et tu Dómine fecísti eam.

 

Maledícent illi, et tu benedíces : † qui insúrgunt in me, confundántur : * servus autem tuus lætábitur.

 

Induántur qui détrahunt mihi, pudóre : * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.

 

Confitébor Dómino nimis in ore meo : * et in médio multórum laudábo eum.

 

Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.