Psalmus 124.

De firma spe et confidentia in Domino semper habenda.

 

Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion : * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.

 

Montes in circúitu ejus : † et Dóminus in circúitu pópuli sui, * ex hoc nunc et usque in sæculum.

 

Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum : * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.

 

Bénefac Dómine bonis, * et rectis corde.

 

Declinántes autem in obligatiónes, addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem : * pax super Israël.