Psalmus 138.

De eminentia divinæ Majestatis ubique præsentis, et omnia cognoscentis.

 

Dómine probásti me, et cognovísti me : * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.

 

Intellexísti cogitatiónes meas de longe : * sémitam meam, et funículum meum investigásti.

 

Et omnes vias meas prævidísti : * quia non est sermo in lingua mea.

 

Ecce Dómine tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua : * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.

 

Mirábilis facta est sciéntia tua ex me : * confortaáta est, et non pótero ad eam.

 

Quo ibo a spíritu tuo ? * et quo a fácie tua fúgiam ?

 

Si ascéndero in cœlum, tu illic es : * si descéndero in inférnum, ades.

 

Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris :

 

Etenim illuc manus tua dedúcet me : * et tenébit me déxtera tua.

 

Et dixi : Fórsitan ténebræ conculcábunt me : * et nox illuminátio mea in delíciis meis.

 

Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur : * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.

 

Quia tu possedísti renes meos : * suscepísti me de útero matris meæ.

 

Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es : * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.

 

Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto : * et substántia mea in inferióribus terræ.

 

Imperféctum meum vidérunt oculi tui, † et in libro tuo omnes scribéntur : * dies formabúntur, et nemo in eis.

 

Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus : * nimis confortátus est principátus eórum.

 

Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur : * exurréxi, et adhuc sum tecum.

 

Si occíderis Deus peccatóres : * viri sánguinum declináate a me :

 

Quia dícitis in cogitatióne : * Accípient in vanitáte civitátes tuas.

 

Nonne qui odérunt te Dómine, óderam : * et super inimícos tuos tabescébam ?

 

Perfécto ódio óderam illos : * et inimíci facti sunt mihi.

 

Proba me Deus, et scito cor meum : * intérroga me, et cognósce sémitas meas.

 

Et vide, si via iniquitátis in me est : * et deduc me in via ætérna.