Psalmus 140.

Orat, ut sit patiens in afflictionibus , et tutus ab inimicis.

 

Dómine clamávi ad te, exáudi me : * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.

 

Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo : * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.

 

Pone Dómine custódiam ori meo : * et óstium circumstántiæ lábiis meis.

 

Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.

 

Cum homínibus operántibus iniquitátem : * et non communicábo cum eléctis eórum.

 

Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me : * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.

 

Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum : * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.

 

Audient verba mea quóniam potuérunt : * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.

 

Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum : † quia ad te Dómine, Dómine óculi mei : * in te sperávi, non áuferas ánimam meam.

 

Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi : * et a scándalis operántium iniquitátem.

 

Cadent in retiáculo ejus peccatóres : * singuláriter sum ego donec tránseam.