Psalmus 24.

Oratio Ecclesiæ afflictæ pro Dei auxilio obtinendo.

 

Ad te Dómine levávi ánimam meam : * Deus meus in te confído, non erubéscam :

 

Neque irrídeant me inimíci mei : * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.

 

Confundántur omnes iníqua agentes * supervácue.

 

Vias tuas Dómine demónstra mihi : * et sémitas tuas édoce me.

 

Dírige me in veritáte tua, et doce me : * quia tu es Deus salvátor meus, et te sustínui tota die.

 

Reminíscere miseratiónum tuárum Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sæculo sunt.

 

Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.

 

Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu : * propter bonitátem tuam Dómine.

 

Dulcis et rectus Dóminus : * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.

 

Díriget mansuétos in judício : * docébit mites vias suas.

 

Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus.

 

Propter nomen tuum Dómine propitiáberis peccáto meo : * multum est enim.

 

Quis est homo qui timet Dóminum ? * legem státuit ei in via, quam elégit.

 

Anima ejus in bonis demorábitur : * et semen ejus hæreditábit terram.

 

Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum : * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.

 

Oculi mei semper ad Dóminum : * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.

 

Réspice in me, et miserére mei : * quia únicus et pauper sum ego.

 

Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt : * de necessitátibus meis érue me.

 

Vide humilitátem meam, et labórem meum : * et dimítte univérsa delícta mea.

 

Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.

 

Custódi ánimam meam, et érue me : * non erubéscam quóniam sperávi in te.

 

Innocéntes et recti adhæsérunt mihi : * quia sustínui te.

 

Líbera Deus Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.