Psalmus 43.

De tribulatione fidelium obsecrantium Deum, ut illis subveniat.

 

Deus áuribus nostris audívimus : * patres nostri annuntiavérunt nobis.

 

Opus, quod operátus es in diébus eórum : * et in diébus antíquis.

 

Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos : * afflixísti pópulos, et expulísti eos :

 

Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos :

 

Sed déxtera tua, et bráchium tuum, et illuminátio vultus tui : * quóniam complacuísti in eis.

 

Tu es ipse Rex meus et Deus meus : * qui mandas salútes Jacob.

 

In te inimícos nostros ventilábimus cornu, * et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis.

 

Non enim in arcu meo sperábo : * et gládius meus non salvábit me.

 

Salvásti enim nos de affligéntibus nos : * et odiéntes nos confudísti.

 

In Deo laudábimur tota die : * et in nómine tuo confitébimur in sæculum.

 

Nunc autem repulísti et confudísti nos : * et non egrediéris Deus in virtútibus nostris.

 

Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros : * et qui odérunt nos, diripiébant sibi.

 

Dedísti nos tamquam oves escárum : * et in géntibus dispersísti nos.

 

Vendidísti pópulum tuum sine prétio : * et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum.

 

Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

 

Posuísti nos in similitúdinem géntibus : * commotiónem cápitis in pópulis.

 

Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me.

 

A voce exprobrántis, et obloquéntis : * a fácie inimíci, et persequéntis.

 

Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te : * et iníque non égimus in testaménto tuo.

 

Et non recéssit retro cor nostrum : * et declinásti sémitas nostras a via tua :

 

Quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, * et coopéruit nos umbra mortis.

 

Si oblíti sumus nomen Dei nostri, * et si expándimus manus nostras ad deum aliénum :

 

Nonne Deus requíret ista ? * ipse enim novit abscóndita cordis.

 

Quóniam propter te mortificámur tota die : * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.

 

Exúrge, quare obdórmis Dómine ? * exúrge, et ne repéllas in finem.

 

Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ ?

 

Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra : * conglutinátus est in terra venter noster.

 

Exúrge Dómine, ádjuva nos : * et rédime nos propter nomen tuum.