Psalmus 49.

De duplici Christi adventu, et mutatione sacrificii veteris in novum.

 

Deus deórum Dóminus locútus est : * et vocávit terram,

 

A solis ortu usque ad occásum : * ex Sion spécies decóris ejus.

 

Deus maniféste véniet : * Deus noster et non silébit.

 

Ignis in conspéctu ejus exardéscet : * et in circúitu ejus tempéstas válida.

 

Advocábit cœlum desúrsum : * et terram discérnere pópulum suum.

 

Congregáte illi sanctos ejus : * qui órdinant testaméntum ejus super sacrifícia.

 

Et annuntiábunt cœli justítiam ejus: * quóniam Deus judex est.

 

Audi pópulus meus, et loquar : † Israël, et testificábor tibi : * Deus Deus tuus ego sum.

 

Non in sacrifíciis tuis árguam te : * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.

 

Non accípiam de domo tua vítulos : * neque de grégibus tuis hircos.

 

Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, * juménta in móntibus et boves.

 

Cognóvi ómnia volatília cœli : * et pulchritúdo agri mecum est.

 

Si esuríero, non dicam tibi : * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo ejus.

 

Numquid manducábo carnes taurórum ? * aut sánguinem hircórum potábo ?

 

Immola Deo sacrifícium laudis : * et redde Altíssimo vota tua.

 

Et ínvoca me in die tribulatiónis : * éruam te, et honorificábis me.

 

Peccatóri autem dixit Deus : * Quare tu enárras justítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum ?

 

Tu vero odísti disciplínam : * et projecísti sermónes meos retrórsum :

 

Si vidébas furem, currébas cum eo : * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.

 

Os tuum abundávit malítia : * et lingua tua concinnábat dolos.

 

Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, † et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum : * hæc fecísti, et tácui.

 

Existimásti iníque quod ero tui símilis : * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.

 

Intellígite hæc qui obliviscímini Deum : * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.

 

Sacrifícium laudis honorificábit me : * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.