Psalmus 51.

De pœna peccatoris et præmio justi.

 

Quid gloriáris in malítia, * qui potens es in iniquitáte ?

 

Tota die injustítiam cogitávit lingua tua : * sicut novácula acúta fecísti dolum.

 

Dilexísti malítiam super benignitátem : * iniquitátem magis quam loqui æquitátem.

 

Dilexísti ómnia verba præcipitatiónis, * lingua dolósa.

 

Proptérea Deus déstruet te in finem, † evéllet te, et emigrábit te de tabernáculo tuo : * et radícem tuam de terra vivéntium.

 

Vidébunt justi, et timébunt, † et super eum ridébunt, et dicent : * Ecce homo, qui non pósuit Deum adjutórem suum :

 

Sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum : * et præváluit in vanitáte sua.

 

Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dei, * sperávi in misericórdia Dei in ætérnum : et in sæculum sæculi.

 

Confitébor tibi in sæculum quia fecísti : † et expectábo nomen tuum, * quóniam bonum est in conspéctu sanctórum tuórum.