Psalmus 73.

De Judæorum captivitate, a qua liberari precantur.

 

Ut quid Deus repulísti in finem : * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ ?

 

Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.

 

Redemísti virgam hæreditátis tuæ : * mons Sion, in quo habitásti in eo.

 

Leva manus tuas in supérbias eórum in finem : * quanta malignátus est inimícus in sancto !

 

Et gloriáti sunt qui odérunt te : * in médio solemnitátis tuæ.

 

Posuérunt signa sua, signa : * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.

 

Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt jánuas ejus in idípsum : * in secúri, et áscia dejecérunt eam.

 

Incendérunt igni sanctuárium tuum : * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.

 

Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.

 

Signa nostra non vídimus, jam non est prophéta : * et nos non cognóscet ámplius.

 

Usquequo Deus improperábit inimícus : * irrítat adversárius nomen tuum in finem ?

 

Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem ?

 

Deus autem Rex noster ante sæcula : * operátus est salútem in médio terræ.

 

Tu confirmásti in virtúte tua mare : * contribulásti cápita dracónum in aquis.

 

Tu confregísti cápita dracónis : * dedísti eum escam pópulis æthíopum.

 

Tu dirupísti fontes, et torréntes : * tu siccásti flúvios Ethan.

 

Tuus est dies, et tua est nox : * tu fabricátus es auróram et solem.

 

Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.

 

Memor esto hujus, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.

 

Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.

 

Réspice in testaméntum tuum : * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.

 

Ne avertátur húmilis factus confúsus : * pauper et inops laudábunt nomen tuum.

 

Exúrge Deus, júdica causam tuam : † memor esto improperiórum tuórum, * eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.

 

Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.