Psalmus 74.

De humilitate servanda, ad evitandum judicium futurum.

 

Confitébimur tibi Deus : * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.

 

Narrábimus mirabília tua : * cum accépero tempus, ego justítias judicábo.

 

Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea : * ego confirmávi colúmnas ejus.

 

Dixi iníquis : Nolíte iníque ágere : * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu :

 

Nolíte extóllere in altum cornu vestrum : * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.

 

Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus : * quóniam Deus judex est.

 

Hunc humíliat, et hunc exáltat : * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.

 

Et inclinávit ex hoc in hoc : verúmtamen fæx ejus non est exinaníta : * bibent omnes peccatóres terræ.

 

Ego autem annuntiábo in sæculum : * cantábo Deo Jacob.

 

Et ómnia córnua peccatórum confríngam : * et exaltabúntur córnua justi.