Psalmus 77.

De beneficiis Judaico populo a Deo præstitis et plagis quibus illorum causa percussit ægyptios.

 

Attendíte pópule meus legem meam : * inclináte aurem vestram in verba oris mei.

 

Apériam in parábolis os meum : * loquar propositiónes ab inítio.

 

Quanta audívimus et cognóvimus ea : * et patres nostri narravérunt nobis.

 

Non sunt occultáta a fíliis eórum, * in generatióne áltera :

 

Narrántes laudes Dómini, et virtútes ejus, * et mirabília ejus quæ fecit.

 

Et suscitávit testimónium in Jacob: * et legem pósuit in Israël.

 

Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis : * ut cognóscat generátio áltera.

 

Fílii qui nascéntur, et exúrgent, * et narrábunt fíliis suis,

 

Ut ponant in Deo spem suam, † et non obliviscántur óperum Dei : * et mandáta ejus exquírant :

 

Ne fiant sicut patres eórum : * generátio prava et exásperans.

 

Generátio, quæ non diréxit cor suum : * et non est créditus cum Deo spíritus ejus.

 

Fílii Ephrem intendéntes, et mitténtes arcum : * convérsi sunt in die belli.

 

Non custodiérunt testaméntum Dei : * et in lege ejus noluérunt ambuláre.

 

Et oblíti sunt benefactórum ejus, * et mirabílium ejus quæ ostendit eis.

 

Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra ægypti, * in campo Táneos.

 

Interrúpit mare, et perdúxit eos : * et státuit aquas quasi in utre.

 

Et dedúxit eos in nube diéi : * et tota nocte in illuminatióne ignis.

 

Interrúpit petram in erémo : * et adaquávit eos velut in abysso multa.

 

Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.

 

Et apposuérunt adhuc peccáre ei : * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.

 

Et tentavérunt Deum in córdibus suis : * ut péterent escas animábus suis.

 

Et male locúti sunt de Deo : * dixérunt : Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto ?

 

Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ, * et torréntes inundavérunt.

 

Numquid et panem póterit dare : * aut parare mensam pópulo suo ?

 

Ideo audívit Dóminus, et dístulit: † et ignis accénsus est in Jacob, * et ira ascéndit in Israël :

 

Quia non credidérunt in Deo, * nec speravérunt in salutári ejus :

 

Et mandávit núbibus désuper, * et jánuas cœli apéruit.

 

Et pluit illis manna ad manducándum, * et panem cœli dedit eis.

 

Panem Angelórum manducávit homo : * cibária misit eis in abundántia.

 

Tránstulit Austrum de cœlo : * et indúxit in virtúte sua Africum.

 

Et pluit super eos sicut púlverem carnes : * et sicut arénam maris volatília pennáta.

 

Et cecidérunt in médio castrórum eórum : * circa tabernácula eórum.

 

Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, † et desidérium eórum áttulit eis : * non sunt fraudáti a desidério suo.

 

Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum : * et ira Dei ascéndit super eos.

 

Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.

 

In ómnibus his peccavérunt adhuc : * et non credidérunt in mirabílibus ejus.

 

Et defecérunt in vanitáte dies eórum : * et anni eórum cum festinatióne.

 

Cum occíderet eos, quærébant eum : * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.

 

Et rememoráti sunt quia Deus adjútor est eórum : * et Deus excélsus redémptor eórum est.

 

Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei :

 

Cor autem eórum non erat rectum cum eo : * nec fidéles hábiti sunt in testaménto ejus.

 

Ipse autem est miséricors, † et propítius fiet peccátis eórum : * et non dispérdet eos.

 

Et abundávit ut avérteret iram suam : * et non accéndit omnem iram suam :

 

Et recordátus est quia caro sunt : * spíritus vadens, et non rédiens.

 

Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso ?

 

Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum : * et sanctum Israël exacerbavérunt.

 

Non sunt recordáti manus ejus, * die qua redémit eos de manu tribulántis.

 

Sicut pósuit in ægypto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.

 

Et convértit in sánguinem flúmina eórum, * et imbres eórum, ne bíberent.

 

Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos : * et ranam, et dispérdidit eos.

 

Et dedit ærúgini fructus eórum : * et labóres eórum locústæ.

 

Et occídit in grándine víneas eórum : * et moros eórum in pruína.

 

Et trádidit grándini juménta eórum : * et possessiónem eórum igni.

 

Misit in eos iram indignatiónis suæ : † indignatiónem, et iram, et tribulatiónem : * immissiónes per ángelos malos.

 

Viam fecit sémitæ iræ suæ, † non pepércit a morte animábus eórum:* et juménta eórum in morte conclúsit.

 

Et percússit omne primogénitum in terra ægypti : * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.

 

Et ábstulit sicut oves pópulum suum : * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.

 

Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt : * et inimícos eórum opéruit mare.

 

Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ, * montem, quem acquisívit déxtera ejus.

 

Et ejécit a fácie eórum gentes : * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.

 

Et habitáre fecit in tabernáculis eórum * tribus Israël.

 

Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum : * et testimónia ejus non custodiérunt.

 

Et avertérunt se, et non servavérunt pactum : * quemádmodum patres eórum, convérsi sunt in arcum pravum.

 

In iram concitavérunt eum in cóllibus suis : * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.

 

Audívit Deus, et sprevit : * et ad níhilum redégit valde Israël.

 

Et répulit tabernáculum Silo, * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.

 

Et trádidit in captivitátem virtútem eórum : * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.

 

Et conclúsit in gládio pópulum suum : * et hæreditátem suam sprevit.

 

Júvenes eórum comédit ignis : * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.

 

Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt : * et víduæ eórum non plorabántur.

 

Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, * tamquam potens crapulátus a vino.

 

Et percússit inimícos suos in posterióra : * oppróbrium sempitérnum dedit illis.

 

Et répulit tabernáculum Joseph: * et tribum Ephraim non elégit :

 

Sed elégit tribum Juda, * montem Sion quem diléxit.

 

Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sæcula.

 

Et elégit David servum suum, † et sústulit eum de grégibus óvium : * de post fœtántes accépit eum.

 

Páscere Jacob servum suum, * et Israël hæreditátem suam :

 

Et pavit eos in innocéntia cordis sui : * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.