Psalmus 80.

De beneficiis collatis populo Israël, et illius ingratitudine.

 

Exultáte Deo adjutóri nostro : * jubiláte Deo Jacob.

 

Súmite psalmum, et date tympanum : * psaltérium jucúndum cum cíthara.

 

Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ :

 

Quia præcéptum in Israël est : * et judícium Deo Jacob.

 

Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra ægypti : * linguam, quam non nóverat, audívit.

 

Divértit ab onéribus dorsum ejus : * manus ejus in cóphino serviérunt.

 

In tribulatióne invocásti me, et liberávi te : exaudívi te in abscóndito tempestátis : * probávi te apud aquam contradictiónis.

 

Audi pópulus meus, et contestábor te : Israël si audíeris me, non erit in te deus recens, * neque adorábis deum aliénum.

 

Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra ægypti : * diláta os tuum, et implébo illud.

 

Et non audívit pópulus meus vocem meam : * et Israël non inténdit mihi.

 

Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum, * ibunt in adinventiónibus suis.

 

Si pópulus meus audísset me : * Israël si in viis meis ambulásset :

 

Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem : * et super tribulántes eos misíssem manum meam.

 

Inimíci Dómini mentíti sunt ei : * et erit tempus eórum in sæcula.

 

Et cibávit eos ex ádipe fruménti : * et de petra, melle saturávit eos.