Psalmus 86.

De Ecclesiæ excellentiæ, ac dilatatione.

 

Fundaménta ejus in móntibus sanctis : * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.

 

Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.

 

Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.

 

Ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus æthíopum, * hi fuérunt illic.

 

Numquid Sion dicet : † Homo, et homo natus est in ea : * et ipse fundávit eam Altíssimus ?

 

Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum : * horum, qui fuérunt in ea.

 

Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.