Psalmus 88.

De incarnatione Christi, et sublimitate regni ejus.

 

Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.

 

In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

 

Quóniam dixísti : In ætérnum misericórdia ædificábitur in cœlis : * præparábitur véritas tua in eis.

 

Dispósui testaméntum eléctis meis, † jurávi David servo meo : * usque in ætérnum præparábo semen tuum.

 

Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.

 

Confitebúntur cœli mirabília tua Dómine : * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

 

Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei ?

 

Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum : * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.

 

Dómine Deus virtútum quis símilis tibi ? * potens es Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

 

Tu domináris potestáti maris : * motum autem flúctuum ejus tu mítigas.

 

Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum : * in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.

 

Tui sunt cœli, et tua est terra, † orbem terræ et plenitúdinem ejus tu fundásti : * Aquilónem, et mare tu creásti.

 

Thabor et Hermon in nómine tuo exultábunt : * tuum bráchium cum poténtia.

 

Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua : * justítia et judícium præparátio sedis tuæ.

 

Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam : * beátus pópulus, qui scit jubilatiónem.

 

Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, † et in nómine tuo exultábunt tota die : * et in justítia tua exaltabúntur.

 

Quóniam glória virtútis eórum tu es : * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

 

Quia Dómini est assúmptio nostra : * et sancti Israël Regis nostri.

 

Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti : † Pósui adjutórium in poténte : * et exaltávi eléctum de plebe mea.

 

Invéni David servum meum : * óleo sancto meo unxi eum.

 

Manus enim mea auxiliábitur ei : * et bráchium meum confortábit eum.

 

Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.

 

Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus : * et odiéntes eum in fugam convértam.

 

Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso : * et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

 

Et ponam in mari manum ejus : * et in flumínibus déxteram ejus.

 

Ipse invocábit me : Pater meus es tu : * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.

 

Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.

 

In ætérnum servábo illi misericórdiam meam : * et testaméntum meum fidéle ipsi.

 

Et ponam in sæculum sæculi semen ejus : * et thronum ejus sicut dies cœli.

 

Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam : * et .in judíciis meis non ambuláverint :

 

Si justítias meas profanáverint : * et mandáta mea non custodíerint :

 

Visitábo in virga iniquitátes eórum : * et in verbéribus peccata eórum.

 

Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo : * neque nocébo in veritáte mea :

 

Neque profanábo testaméntum meum : * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

 

Semel jurávi in sancto meo, si David méntiar : * semen ejus in ætérnum manébit.

 

Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, † et sicut luna perfécta in ætérnum : * et testis in cœlo fidélis.

 

Tu vero repulísti et despexísti : * distulísti Christum tuum.

 

Evertísti testaméntum servi tui : * profanásti in terra sanctuárium ejus.

 

Destruxísti omnes sepes ejus : * posuísti firmaméntum ejus formídinem.

 

Diripuérunt eum omnes transeúntes viam : * factus est oppróbrium vicínis suis.

 

Exaltásti déxteram depriméntium eum : * lætificásti omnes inimícos ejus.

 

Avertísti adjutórium gládii ejus : * et non es auxiliátus ei in bello.

 

Destruxísti eum ab emundatióne : * et sedem ejus in terram collisísti.

 

Minorásti dies témporis ejus : * perfudísti eum confusióne.

 

Usquequo Dómine avértis in finem : * exardéscet sicut ignis ira tua ?

 

Memoráre quæ mea substántia : * numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum ?

 

Quis est homo, qui vivet, et non vidébit mortem : * éruet ánimam suam de manu ínferi ?

 

Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ Dómine, * sicut jurásti David in veritáte tua ?

 

Memor esto Dómine oppróbrii servórum tuórum * (quod contínui in sinu meo) multárum géntium.

 

Quod exprobravérunt inimíci tui Dómine, * quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui.

 

Benedíctus Dóminus in ætérnum : * fiat, fiat.