Psalmus 89.

De pravitate et miseria vitæ humanæ

 

Dómine, refúgium factus es nobis : * a generatióne in generatiónem.

 

Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra, et orbis : * a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

 

Ne avértas hóminem in humilitátem : * et dixísti : Convertímini fílii hóminum.

 

Quóniam mille anni ante óculos tuos, * tamquam dies hestérna, quæ prætériit,

 

Et custódia in nocte, * quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt.

 

Mane sicut herba tránseat, † mane flóreat, et tránseat : * véspere décidat, indúret, et aréscat.

 

Quia defécimus in ira tua, * et in furóre tuo turbáti sumus.

 

Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo : * sæculum nostrum in illuminatióne vultus tui.

 

Quóniam omnes dies nostri defecérunt : * et in ira tua defécimus.

 

Anni nostri sicut aránea meditabúntur : * dies annorum nostrórum in ipsis, septuagínta anni.

 

Si autem in potentátibus octogínta anni : * et ámplius eórum, labor et dolor,

 

Quóniam supervénit mansuetúdo : * et corripiémur.

 

Quis novit potestátem iræ tuæ : * et præ timóre tuo iram tuam dinumeráre ?

 

Déxteram tuam sic notam fac : * et erudítos corde in sapiéntia.

 

Convértere Dómine úsquequo ? * et deprecábilis esto super servos tuos.

 

Repléti sumus mane misericórdia tua : * et exultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris.

 

Lætáti sumus pro diébus, quibus nos humiliásti : * annis, quibus vídimus mala.

 

Réspice in servos tuos, et in ópera tua : * et dírige fílios eórum.

 

Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos : * et opus mánuum nostrárum dírige.